- CLEON
- I.CLEONDux Atheniensium, in Rei publ. administratione adversari solitus Niciae Nicerati filio; Philosophus insuper insignis, quem contra Plutarchum plures egregii scriptores tuentur. Cepit Thoronem in Thracia, Amphipolim obsessurus, sed a Brasida, Lacedaemoniorum Duce impeditus, cum illo acie conflixit, utrôque. Duce occisô. Olymp. 89. an. 3. Mundi 3632. Thucyd. l. 4. et 5. Diodor, Sic. l. 12. Plut. in Nicia, etc. Eum insectatur Aristoph. in Equitibus. Vide Cleonymus.II.CLEONHalicarnassaeus orator, Lysandro Lacedaemonio orationem composuit. Suid. Plut.III.CLEONMaguesius, commentarios fecit, quibus res portentosas explicuit, citatur a Pausania, l. 10. Alius ab hoc est Cleon Syracusius, qui librum scripsir de portibus, Stephano memoratum, in voce Aspis. Alius quoque est Cleon Curiensis, ex quo Apollonii Schol. in l. 1. refert, unde nomen acceperit Sicinus insula. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 344.IV.CLEONMesseniorum Dux, cui cum Aristodemo lis, de regno. Pausan. l. 4. Item Statuarius nobilis, et alius Thetidis sacerdos eidem.V.CLEONPoeta Argonautica scripsit, a quo argumentum Apollonius Rhodius mutuatus est, ut eius Enarrator scribit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.